/p. 362/ velut de Helia ferunt, coleretur, vel ut etiam
deprehensus, opinionem, imo admirationem sui
ob fortitudinem hominibus relinqueret”». I. C. –
Quaeso, mittamus has nugacissimas fabellas.
Alex. – Eia de Ethnicorum Religione nunc
aliqua. I. C. – Empedocles arbitratus est Deum
esse quatuor naturas. Heraclides coelum et
terram. Thales aquam, Anaximenes aëra,
Crotoniates, Socrates, Xenophon, Xenocrates
Solem, Lunam et sidera. Alex. – Fabulosa haec
sunt et miror cur tam docti viri tam indocte
de Deo senserint. Finita namque cum sint haec
omnia, summum principium independens,
quod Deus dicitur, esse nequeunt. Sed divinus
Plato quid censuit? I. C. – Ille non est veritus
asserere mundum esse Deum. Alex. – Quam ob
causam vir tam divinus adeo foede dilapsus
est? I. C. – Cum nihil agnosceret perfectum nisi
Deum et crederet mundum esse perfectissimum,
coactus est eundem facere Deum ac
mundum. Alex. – Mundum sane perfectum
dixerim, nihil enim ei deest, alioquin primum
efficiens esset in opere perpetuo imperfecto,
quod nesciverit aut nequiverit absolvere.
Quod est ridiculum et impium; esset enim imperfectus
ipse, neque posset opus efficere sibi
dissimile, quod semper intra pensum esset.
I. C. – Empedocles agnovit in mundo generationem
ut interea servetur perpetuitas. Si autem
perfectus existeret, nihil in eo fieret novi,
hoc enim generatio est. Alex. – Aliquid vero
simile prae se fert haec Empedoclis ratio. I. C. –